GUIDA  Gallipoli/Lapide all'interno del duomo - 1

Da Wiki.

Gallipoli - Lapide all'interno del duomo - 1.jpg

NICOLAUS MARGIOTTA

GALLIPOLITANAE ECCLESIAE ANTISTES

DECIMUM EPISCOPATUS SUI NATALEM

MENSE IUNIO ANNO MCMXLVI

CLERO POPULOQUE PLAUDENTIBUS

RECOLENS

TEMPLUM HUIUS URBIS MAXIMUM

IN HONOREM B. AGATHAE V. ET M. DICATUM

MOLE ET ARTE IN PRIMIS SPECTABILE

A PONTEFICE SUMMO PIO XII

TITULO BASILICAE MINORIS

ILLUSTRANDUM CURAVIT

AEDEMQUE B.M. VIRGINI A CANNETO SACRAM

IN SANTUARIUM EREXIT

SIMULQUE

NULLIS FRACTUS DIFFICULTATIBUS

NULLISQUE RERUM TEMPORUMQUE ADIUNCTIS

DETERRITUS

CONVENTUM PRIMUM EUCHARISTICUM

EX DIOECESI COEGIT

QUEM

ALOISIUS S. R. E. CARDINALIS LAVITRANO

ANTE OMNES

AMPLIOR PRAESULUM CORONA

MAGISTRATUS PRIMORESQUE CIVITATIS

INDIGENAE ET ADVENAE

CONSULTATIONES ET VOTA

DE CULTU SS. SACRAMENTO PROVEHENDO

DEMUM

SUPPLICATIO THEOPHORICA

MIRO TERRAQUE MARIQUE APPARATU PERACTA

AD INSIGNEM RELIGIONIS TRIUMPHUM

EXTULERUNT

NON UNQUAM OBLIVIONE DELENDUM

F. PARROCCHIA S. M. DELLA LIZZA